In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
\'quia,\' inquit, (fuerunt uerba mea in eo recordatione memor ero eius adhuc.1 ne putaretur gratuita benedictio et ex indulgentia potius largitoris quam i merito eius, in quem conferebatur, esse conlata, ideo ait: recordabor eius, quia uerba mea fuerunt in eo, non in ore eius, non in labiis, sed in imo cordis affectu; propter quam causam et conturbata sunt uiscera mea super eo. cui loquitur et per Osee: quid tibi faciam, Ephraim?