In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quodque ait: quasi iuuencus indomitus siue uitulus et non didici, hoc significat, quod multo labore atque uerberibus eruditus sit, ut ad paenitentiam uerteretur, et non profecerit. \'conuerte,\' inquit. \'me, et conuertar\' — ergo et ipsum, quod agimus paenitentiam, nisi dei nitamur auxilio, implere non possumus —; \'postquam enim conuerteris me et ad te conuersus fuero, tunc cognoscam, quia tu dominus deus meus es et nequaquam errores mei atque peccata. et postquam conuertisti me.