In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Loquitur deus, quid Ephraim dicentem audierit et lamentantem. nulli autem dubium. quin decem tribus significet, quibus primus imperauit Hieroboam, filius Nabat, qui et uitulos aureos fecit in Dan et Bethel, ut hoc populus errore seductus deum Israhel colere et adorare desisteret. castigasti me, inquit, et castigatus sum. omnis correptio proficit in salutem, quae ad praesens uidetur esse tristitiae et postea fructus affert pacificos.