In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

ut autem sciamus benedictiones has nequaquam ad corpus, sed ad animam pertinere, sequitur: eritque aonima eorum quasi hortus irriguus siue quasi lignum fructiferum, quod plantatum est secus decursus aquarum, et paradisus domini in deliciis.

et ultra, ait, non esurient; nequaquam ea esurie, de qua scriptum est: beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, sed ea, quae saturitate mutatur et rerum omnium excludit paenuriam. tunc laetabitur uirgo in choro — de qua scribit apostolus: despondi enim uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo — et iuuenes — ad quos loquitur Iohannes: scribo uobis, iuuenes, quoniam uicistis malignum-et senes, ad quos idem mystico sermone testatur: scribo uobis, patres, quoniam cognouistis eum, qui ab initio est.

et conuertam, inquit, luctum eorum in gaudium — ut, quos terruerat crux, laetificet resurrectio — et consolabor eos et laetificabo a dolore suo — iuxta illud, quod dominus loquitur: beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur— et inebriabo ani mam sacerdotum, qui habent scientiam dei, de quorum ore interrogant legem domini, qui credunt in eum, ad quem [*](1. 2 Hier. 31 (38), 12 3 cf. Ps. 43, 6 5 Hier. 31 (38), 12 6 *Hier. 31 (38), 12 Ps. 1, 3 7 cf. Gen. 13, 10. Ezech. 28, 13 8 Hier. 31 (38), 12 9 Matth. 5, 6 11 Hier. 31 (38), 13 12 H Cor. H, 2 13 *Hier. 31 (38), 13 14 *I Ioh. 2, 13 15 Hier. 31 (38), 13 16 I Ioh. 2, 13 17. 19 Hier. 31 (38), 13 20 *Matth. 5, 5 21 Hier. 31 (38), 14 22 cf. Mal. 2, 7: ) [*]( 2 fetum L foetu A foetus V peccorum V et armentorum—sant s. u. P 5 onUs AP 7 paradysus M,Ap.c. 8 ultra (a s. u.) L esnrientj seraient MAa,c.m2 9 esurieJ esurient L,.Aa.r. esurire P 10 saturate Ma.c. securitate V 11 penuriam MP 12 diapondi P.La.c. 13 eiibere AP 13 (= 14) ianenis Ma.c. 16 mktico FP patris La.c. 19 resurrexio L laetificabor P 20 quod om. V 22 de quorum] decorum V 23 di V credaat Va.c. propbetam 7 ) [*]( 25* )

388
propheta canit: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec.