In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

per quae ostenduntur fortiores aduersariae potestates natura fragilitatis humanae et, quantum in utrisque uirium est, illas fortiores esse natura, sed nos fortiores fide, si tamen mereamur liberari ab eo, qui potest alligare fortem et domum eius diripere.

etuenient, inquit, — hau dubium quin liberati de manu potentium — et laudabunt liberatorem suum in monte Sion, hoc est in ecclesia, et confluent ad bona domini, rerum omnium abundantiam, quae non in frugibus et cibis carnis istius, sed in uirtutum uarietate sentitur.

super frumento, inquit, et uino et oleo — de quo conficitur panis domini et sanguinis eius impletur typus et benedictio sanctificationis ostenditur dicente scriptura: unxit te deus, [*](3 *Hier. 31 (38), 10 5. 8 Hier. 31 (38), 10 9 *Ioh. 10, 11 10 *Hier. 31 (38), 11 11 Hier. 31 (38), 11 12 *Hier. 31 (38), 11 15 cf. Matth. 12, 29 16. 17. 18. 20 Hier. 31 (38), 12 23 Ps. 44, 8 ) [*]( 1 adinpleabitur M 2 scriptura dicente v 3 annuntiate] in add. v 4 quidj qui P an(d)nuntiant OZD an(d)nuntiat MAVP,La.c. 5 d P 6 congregauit M,Aa.c. 7 dispergentar F adueraarium Pa.e. 8 uoluntas Aa.e.m3 9 ponet PJLa.e. 10 redima P 13 naturam P atriuaqae MP 14 ueram Y illa F,Pa.c. naturas P,Aa.r. fidem Aa.r. 16 hau (sic alibi semper fere ante dubium Lp.c. uel prinuitus)] haud AV, (d ex t m2) L, (ex aut) M aut P 18 montem P syon V 19 haundantia P in om. MAVP 20 ciuis Ma.c. cybis P uaristati P,La.c. 11 alt. et e. u. L 22 sanguis VP,MAa.c.m3 23 uncaxit V"\'"- )

387
deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis — et fetu pecorum, qui in ecclesia simplices sunt, et armentorum, quae cornuta sunt et aduersarios uentilant.