In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
cumque sacerdotes pingues fuerint doctrina domini et inebriati in conuiuio Ioseph dixerint: calix tuus inebrians quam praeclarus, tunc erit et hoc, quod nunc dominus pollicetur: et populus meus bonis meis adimplebitur. quae omnia nunc ex parte tribuuntur; tunc autem dabuntur in pleno. quando uiderimus facie ad faciem et corpus humilitatis nostrae fuerit resurrectionis gloria commutatum.