In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quod autem sequitur iuxta LXX: filiorum Leui, in Hebraico non habetur et perspicuum est nequaquam hic dici de his sacerdotibus, qui sunt filii Leui, sed de his, in quorum typum praecessit Melchisedec. \'ebrietas\' autem sacerdotum et in apostolis conprobatur, quando feruebant fide et musto pleni dicebantur; unde et locus, in quo conprehensus est dominus, uocatur \'Gessemani\', quod in lingua nostra \'uallem pinguedinis\' sonat.