In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 31 (38),10-14 )Audite uerbum domini, gentes, et annuntiate insulis, quae procul sunt, et dicite: qui dispersit Israhel, congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum, quia redemit dominus lacob et liberauit eum de manu potentioris — siue fortioris —. et uenient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona domini super frumento et uino et oleo et fetu pecorum et armentorum. erit anima eorum quasi hortus inriguus - siue quasi lignum fructiferum — et ultra non, esurient .