In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

fuit enim posterior filius Ioseph et subripuit primogenita Manasse, qui natura primitiuus erat; sed in mysterio crucis decusatis manibus, qui stabat ad sinistram Iacob, dextrae manus eius suscepit benedictionem et, qui steterat ad dextram. sinistra benedictus in secundum redactus est gradum. et quomodo Iacob Esau, sic Ephraim Manasse rapuit primogenita omnisque populus decem tribuum uocatus est Ephraim, quia Hieroboam, filius Nabat, ex hac tribu regnum primus optinuit in Samaria.