In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Iudaei putant hoc esse conpletum, quando sub Ezra post diem Paschae egressi sunt de Babylone, ut reuerterentur Hierusalem, in quo typus fuit et non ueritas; neque enim in illo tempore uniuersa, quae legimus et lecturi sumus, fuisse conpleta poterunt approbare.