In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
inter quos erunt caecus et claudus et praegnans et pariens simul, ecclesia magna reuertentium huc, quamquam et iuxta litteram impletum sit, quod caeci uiderint, claudi ambulauerint, tamen melius iuxta ἀναγωγὴν intellegi potest, quod, qui prius caeci erant perfidia, postea crediderint saluatori et, qui claudi, quibus quondam loquebatur Helias: usquequo claudicatis utroque pede?, postea ambulauerint et populus, qui sedebant in tenebris et umbra mortis, magnum lumen aspexerint claudique cucurrerint et praegnans pepererit filios, ecclesia magna reuertentium ad fidem.