In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Quia offenderat Israhel dominum et dixerat: non habemus regem nisi Caesarem et: uenite et interficiamus eum, et nostra erit hereditas et longe recesserat a deo, propterea dominus post multum tempus apparuit ei — non tempore Zorobabel et Ezrae, postquam rursum capti sunt —, sed in caritate perpetua dilexit eum, quae nullo fine delebitur, et attraxit eum miserans; nequaquam enim merito, sed clementia saluatus est.
rursumque, ait, aedificabo te et aedificaberis, uirgo Israhel. hoc proprie intellegamus in ecclesia; delirant enim, qui auream atque gemmatam suspirant Hierusalem suam auaritiam in mysterio urbis domini consecrantes. \'adhuc ornaberis tympanis tuis, ut canas [*]( 4 *Hier. 31 (38), 3 7 *Hier. 31 (38), 4 13 Ioh. 19, 15 14 *Marc. 12, 7 16 *Hier. 31 (38), 3 20 Hier. 31 (38), 4 22 delirant] scil. chiliastae; ef. p. 235, 18 24 Hier. 31 (38), 4-- ) [*](1 caleant] legant (g s. u.) M,Ap.c.m3 ardorem M,Ap.c.m3 4 ideoj id est F 5 rursusque Mp.c. 6 aedificaueris Ma.c. ornaueris LMPa.c. 7 tymphanis AP timph. V asume V tymphana APtimph. V 8 choro (c s. u.) L (= p. 381, 2) adhoc Ma.c. 9 plantate-erit enim] plantabunt plantantes et, donec tempus ueniat, non nindemiabunt, quia erit Vtilg. pomaria M 10 uindimiate La.c. quo V 12 syon V; & add. P 14 alt. et om. P eũ s. u. V 17 ezdrae M 18 di- lexerit MVP,Aa.r. 20 -que] qd MAp.c.m3 alt. aedificaueris M 22 delerant V..Pa.c. quia P suspi∗∗rant L suspicantur V,Mp.c.m2 in] ^ P 23 urbis] uerbis Ap.c.m3 constituentes Mp.c.Ap.c.m3 consecrentes Va.c. 24 ornaueris MAPa.c. tymphanis AVP chanas A )
tunc fuit dies domini, in qua clamauerunt custodes — apostoli uidelicet et apostolici uiri — in monte \'Samariae\' et in monte Ephraim\', quorum alterum \'custodiam\', alterum \'ubertatem\' sonat; quid uero dicunt custodes Samariae, immo quid clamant in monte Ephraim? \'surgite, qui iacetis, humilia relinquite, uictimarum hostias spernite\' — sacrificium domino spiritus contribulatus—\',ascendamus in Sion, hoc est in ecclesiam, ubi est speculatio et intuitus dei; cumque fuerimus in Sion, immo ascenderimus ad eam, ascendemus pariter ad dominum deum nostrum\'.