In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
sin autem, ut noui ex ueteribus heretici uolunt, lex semel in adiutorium data est et constituta praecepta, quae nostri arbitrii uoluntate uel facimus uel non facimus, quomodo propheta se semper ingerit et cotidie replicat mandata dei, quae utique semel accepta suffecerant eis, quibus data fuerant, nisi ut hoc ostendat dei nos indigere semper auxilio et numquam posse sufficere, quod semel datum est, nisi cotidie domini ammonitione renouetur?
[*]( 25, 4a )Et misit dominus ad uos omnes seruos suos,[*](5 cf. Hier. 1, 2 IV Reg. 22, 1. II Par. 34. 1 7 cf. IV reg. 23. 30 — 34. II Par. 36. 2-4 13 cf. Hier. 25. 4 14 Hier. 25. 3 15 noni ex ueteribus heretici] scil. Pelagiani ex Origenistis )[*]( 1 fili P amos MVP,Aa.c. 2 est om. Vulg. uicensimus La.c. uincensimus M uigensimas (g ex c) A uigesimas Vulg. 5 regis v 6 annos MVP,LAa.c. XXXI. P 7 profetanit M annos P XYIIII V 8 regno AVP,LMa.c. ioacaz P quod P captiuitate P 9 regi P aegyptiorum MAVPo optenuit La-c. ioachim MA,La.c. ioacim VP fre V 10 fit sermo v 11 acl hac P mcensimus ia.c. nigensimus (g ex c) A XXmns V & add. P IIIas F 12 ad populum coepit v 13 sedj in add. V delueulo LMAa.c. de om. P 18 {= 21) cottidie V 19 sufficerant V,LMa.c. sufficerent P,Ap.c. 20 nos iterauit Y eemper iadigere MAVPv 23 ds̄ MA, om. V, )
[*](25,4 b. 5 )Neque inclinastis aures uestras, ut audiretis, cum dicerem: reuertimini unusquisque a uia sua mala et a pessimis cogitationibus uestris, et habitabitis in terra, quam dedit dominus uobis et patribu-s uestris a saeculo et usque in saeculum.
Tanta fuit duritia populi. ut ne habitum quidem audientis assumeret et inclinaret aurem suam praecipue domino commonente, ut reuerteretur unusquisque a uia sua mala et a pessimis cogitationibus suis. et o infinita clementia, non supplicium inferre pro scelere, sed ad paenitentiam prouocare tam malorum operum, quae significat uia mala, quam pessimarum cogitationum, quae et ipsae absque opere reputantur in peccatum!
et promittit praemium. si fecerint, quod praeceptum est, ut habitent in terra, quae data sit patribus et propter filiorum uitia sublata. quodque ait: a saeculo et usque in saeculum siue: ab aeterno usque in aeternum, ostendit dei dona perpetua, si digni exstiterint hi, quibus data sunt. [*]( 5 Hier. 25, 3. 4 21 Hier. 25, 5 *Hier. 25, 5 ) [*]( 1 delaculo M.LAa.c. (— l n. 4) diliculo P 2 prophetas V om̄s ml et m3A om̃em m2A 3 ipsi V,Pa.c. 5 non audistis V 6 fierent Ap.c. 8 dicere V diceret Vulg. reuertimini] ad me add. v 9 pissimis L uestris] at audiretis add. P habitatis P 10 terra P et om. V patribusq. V 11 et om. v 12 habitu P audientes Lu.c. 13 reaertetur P 15 et o L ergo V et eet. suplicium L infert Ap.e. 16 prouocaret** M prouocat Ap.c. tam om. M 17 quam pessimaramq; Mp.c. 18 ipse AVP,La.c. putantur Ma.e.m2 reputentur v peccatum] paetam :Ma.c.m2 premium L 19 terrã P \'21 quoqus P,MAa.c.m2 22 aetemo] & add. Pv dansdi M 23 extxterint MA VP,La.c. hii MP.LAa.r. in V )
[*](; 25, 6. 7 a )Et nolite ire post deos alienos, ut seruiatis eis adoretisque eos, neque me ad iracundiam prouocetis in operibus manuum uestrarum, et non affligam uos; et non audistis me. Et haec\', inquit, \'monebam cum superioribus, ne alienis dis seruiretis et adoraretis eos et ne ista faciendo me prouocaretis ad iracundiam propter opera manuum uestrarum, ut facerem, quod nolebam, et affli- [*](25, 7 b) gerem uos; et non audistis me\'.