In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](25, 1 a (1) )Uerbumquod factum est ad Hieremiam de omni popul-o Iudaeae — siue super omnem populum Iuda — in anno quar to Ioiacim, filii Iosiae, regis Iuda da. Haec priora sunt praeterita uisione; illa enim sub Sedecia facta est, postquam Iechonias translatus est Babylonem, haec autem sub Ioiacim.

filio Iosiae et patre Iechoniae. non enim curae erat, ut ante iam dixi, prophetiae tempora conseruare, quae historiae leges desiderant, sed scribere, utcumque audientibus atque lecturis utile nouerant; unde et in Psalterio male quidam iuxta textum historiae psalmorum requirunt ordinem, quod in lyrico carmine non obseruatur.

[*]( 25,1 b. 2 (2) )Ipse est annus primus Nabuchodonosor, regis Babylonis. quod in LXX non habetur: et sequitur: quod locutus est Hieremias propheta ad omnem populum Iuda da et ad uniuersos habitatores Hierusalem dicens. Quarto anno regis Ioiacim, filii Iosiae, patris Iechoniae, Nabuchodonosor in Babylone suscepit imperium atque ita factum est. ut annus, qui primus erat Nabuchodonosor in Babylone, quartus esset in Hierusalem regis Ioiacim.

denique octauo anno regni sui Iechoniam cum matre et principibus duxit in captiuitatem, qui tribus tantum post interfectionem patris Ioiacim regnarat mensibus. interfectus est autem Ioiacim undecimo anno regni sui in Hierusalem. [*]( 2 *Hier. 25, 1 5 cf. IV Reg. 24, 15. Hier. 24, 1 7 cf. p. 248, 11 13 *Hier. 25, 1 19 cf. IV Reg. 24, 12. 14. 15. Hier. 24, 1 21 cf. IV Reg. 24, 8. II Par. 36. 9 22 cf. IV Reg. 23, 36. II Par. 36. 5 ) [*]( 2 iudeae LA iudae cet. Iuda v cum Vulg. 3 quartum La.c. ioacim TP.La.c. ioachim MA filio V haec-facta est om. P 4 praeteritae Mp.c.m3 uisioni Mp.c.m3 uisionem V sedechia Ap.c.m2 5 ieconias P babylone P 6 ioacim VP ioachim MA,La.c. iecouiae P cura P 7 erant V dixit La.c. profetiae M prophetia P prophetis v 8 legis P.La.c. 9 lectoris Ma.c.m3 lectores P male] quale M 11 liricoP 12 est] autem V nabucod. MP,La.c. (semper) 13 babilonis M alt. quo V 15 ad om. P 16 ioachim M,La.c. ioacim AVP filio V 19 ioachim MA ioacim P iochim V 20 dixit Ma.c. 21 ioachim MA.La e., (h s. u.) P ioacim V regnauerat V -reguaret P 22 est om._ V,Aa.c.m2 ioachim MAP ioaeim V )

301

[*](25, 3)A tertio decimo anno Iosiae, filii Amon, regis Iuda, usque ad diem hanc, iste est tertius et uicesimus annus, factum est uerbum domini ad me et locutus sum ad uos de nocte consurgens et loquens; et non audistis.

Tertio decimo auno regni Iosiae, qui regnauit in Hierusalem annis triginta et uno, Hieremias prophetare exorsus est et prophetauit sub eo annis decem et nouem, cui successit in regnum filius eius Ioachaz; quo statim ducto in captiuitatem a Nechao, rege Aegyptio, regnum optinuit Ioiacim, frater eius, in cuius regni quarto anno iste ad Hieremiam sermo fit domini. ac per hoc uicesimus tertius annus erat Hieremiae prophetae, ex quo loqui coepit ad populum et numquam praedicare cessauit, sed singulis diebus diluculo et de nocte consurgens loquebatur ad populum; et non, inquit, audistis.