In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

denique et in praesenti ait: \'si forte audiant et conuertantur unusquisque a uia sua mala, ut. cum illi conuersi fuerint, et me meae sententiae paeniteat et non faciam, quod eis facere cogito. cogito autem facere propter malitias studiorum illorum; quae si fuerint immutatae, et mea sententia commutabitur.\' legamus historiam lonae et Nineue.