In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et tamen sciendum iuxta hunc eundem Hieremiam, et si mala praedixerit dominus et egerit populus paenitentiam, quod et ipse acturus sit paenitentiam super his, quae facere comminatus est; et si prospera pollicitus fuerit et egerit populus neglegenter, mutet deus sententiam et pro bonis mala inferat. tale quid et illud in euangelio est: mittam filium meum, forsitan uerebuntur eum; quod utique ex persona dei omnipotentis dicitur.