In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
qui autem uerbum dicturus est domini, debet stare cum Mosi et audire cum psalmista: qui statis in domo domini, in atriis domus dei nostri. et praecipitur illi, ut loquatur ad omnes ciuitates Iuda, licet \'ciuitates\' LXX non transtulerint, ne indecorum forte uideretur in atrio domus domini loqui ad urbes, quae coram non erant; sed quando ad populos et ad ciues loquitur, ipsis ciuitatibus loquitur. pulchre autem stat in atrio atque uestibulo templi domini, ut per occasionem orationis domin et adorandi eum sermones prophetae audire cogantur.