In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Haec prophetia superior est priore, licet sub eodem rege sit facta. illa enim facta est in anno quarto Ioiacim, filii Iosiae regis Iuda, haec autem in principio eiusdem regis scriptura dicente: in principio regis Ioiacim, filii Iosiae, regis Iuda, factum.est uerbum istud a domino dicens. non igitur, ut saepe iam diximus, in prophetis historiae ordo texendus est, cum in praesentiarum sub eodem rege priora postea et posteriora ante dicantur.