In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

in tantum autem deus posuit oculos suos (super eos) in bonum, qui imperio eius adquieuerunt, et reduxit illos in terram suam et aedificauit et non destruxit et plantauit et non euellit deditque eis cor, ut scirent eum, quod ipse esset dominus, et fierent illi in populum et ipse eis esset in deum, ut etiam in captiuitate posuerit oculos suos super illos et exercere terram, aedificare domos, plantare pomaria in Babylonia regione permiserit, Danihel signorum miraculis de captiuo subito princeps factus sit et tres pueri gloriose de fornacis incendio liberati sint et expletis annis septuaginta sub Zorobabel et Hiesu sacerdote magno et Ezra ac Neemia plurima pars reuersa sit Hierusalem. quorum numerus in eiusdem Ezrae uolumine continetur.

notandum quoque, quod haec uisio Sedeciae temporibus facta sit ad prophetam, postquam Iechonias ductus est in \'transmigrationem\'; non enim dixit \'captiuitatem\', quia se ultro tradiderat. fabros autem et inclusores uel legis interpretes atque doctores debemus accipere uel artifices clusoresque auri atque gemmarum, quae ars apud barbaras nationes pretiosissima est. pro \'inclusoribus\' LXX \'uinctos\' interpretati sunt, ut captiuitatis significarent malum, et de suo addidere \'diuites\', quod in Hebraico non habetur.