In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

sed nos scientes iuxta apostolum Paulum legem bonam et sanctam et mandatum bonum et sanctum et unum esse utriusque Testamenti deum, uel ad eos magis referamus, qui in aduentu domini saluatoris crediderunt et non crediderunt, ut. qui a scribis et sacerdotibus concitati clamauerunt dicentes: crucifige, crucifige talem, sint calathus ficorum malarum; qui uero post ascensionem eius de populo crediderunt, ad bonas ficos et ad calathum cophinumque optimum referantur.

simplicem autem et ueiam sequamur historiam. quod bonarum ficorum calathum dixerit Iechoniam. qui se Hieremiae consilio et imperio dei tradiderat regi Babylonio, cui et prospera dominus pollicetur; malarum [*]( 2 *Hier. 24, 9 13 cf. Rom. 7, 12 17 *Luc. 23, 21 ) [*]( 1 hurbe P 4 parabulam P.Ma.c. tert. in om. P maledictionem] in add. (s.m. m2) M v eum Vulg. 5 ad quae] atq; Aa.c.m2 que La.c. quam P eice Ma.c. 6 eis Vulg. in add., sed exp. M donee haec M consummantur V,La.c. consammarentur P 8 co∗finos P calathus Ma.c. bonorum et malorum P,Aa.c.,v 9 interpretatur Y euuangelio L sinagoga MV sinagogam P alt. etH M 10 ecclesiam P et add. Migne populus P et populos (sic) M regna MAVP 12 scientes om. V, apostolum tr. P 15 aduentum MV 16 ut quia (& cH s. u. m3) M * om. M ab V 18 chalathus (alt. h s. u.) L calatus MP malorum MVP,LA a.c,v :19 ficus MVP,Ap.c.,v 20 cofinumque LMP 21 bonorum APv calatum MP )

297
autem Sedeciam, qui contradicens sententiae dei captus sit caecatusque oculis ductus in Babylonem ibique mortuos.