In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
\'uniuersa\', inquit, \'terra hereticorum erit in solitudinem et in stuporem. cum nouissimum eius insipiens fuerit demonstratum\'.
[*]( 25,11 b-13 )Et sentient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. cumque impleti fuerint anni septuaginta, uisitabo super regem Babylonis ei super gentem illam, dicit dominus, iniquitates eorum et super terram Chaldaeorum et ponam illam in solitudines sempiternas. et adducam super terram illam omnia uerba mea, quae locutus sum contra eam, omne. quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetauit Hieremias aduersum omnes gentes.
Sicut Hierusalem post septuaginta annos recipit pristinos habitatores et expletis suppliciis, quia oboediuit sententiae dei, felicitate pristina fruitur, sic rex Babylonis, quia elatus est in superbiam et suarum arbitratus est uirium, quod regnauit in gentibus, et non domini uoluntatis, Medis Persisque uenientibus destruetur.