In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Ista sunt praemia contemtorum et dei uerba audire nolentium; quicquid igitur super nos mali adducitur, nostra peccata fecerunt. omnesque gentes, ut tunc adductae sunt contra Hierusalem, sic hodie adducuntur contra ecclesiam neglegentem, ut interficiat eos et ponat in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas, ut in exemplo sint omnium atque miraculo. sibilus autem miraculi et stuporis indicium est et solitudo sempiterna in his deprehenditur, qui praesidem non habent deum.

[*](25,10.11a )Perdamque ex eis uocem gaudii et uocem laetitiae, uocem sponsae et uocem sponsi, uocem molae et lumen lucernae. et erit uniuersa terra eius in solitudinem et in stuporem.

Hoc in conciliabulo malignantium et hodie conprobatur, ut magistri eorum non doceant uerbum dei, sed instar colubri sibilent. peritque in eis uox gaudii uoxque laetitiae, ut numquam audiant illud apostoli: gaudete, iterum dico gaudete! uox quoque sponsae: ecclesiasticae fidei, et uox sponsi: domini saluatoris; qui [*]( 1 I Tim. 1, 20 24 PhIL 4, 4 25 Ioh. 3, 29 ) [*]( 1 apostulus P,Ma.c. sathanae V 2 plasphemare P 3 chaldaeos AVP 5 nationes omnes v 7 stupore P alt. et om. MVP,Aa.c.m2 8 coatemptorum MVP,Lp.c.m2 9 mali super nos v a.ddicitur V 12 stupo Ma.c.m2 alt. et om. P 13 et on. F eisemplum La.c. sit MAVP 14 pr. miraculum P,La.c.Mp.c. sUus P 15 iudicium P 17 perdatque VP,MAa.c. 18 apoasi et uoeem gpousae v cum Vulg- et uocem sponsi s. u. P 19 alt. et om. V,LMAa.c. eius] haec Vulg 20 solitudine P pr. in om. M stapore P 22 dñi V colubris M,LAa.C. 23 nox Pa.c.. 95 et om. P )

305
enim habet sponsam, sponsus est; uox molae, ut non conterantur in ea frumenta et populis uescenda tribuantur, et lumen lucernae, doctrina uidelicet et scientia prophetarum; denique et de Iohanne Baptista dicitur: ille erat lucerna lucens, et alius propheta: lucerna, inquit, pedibus meis uerbum tuum, domine, et lux semitis meis.