In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

praecipit ergo dominus, ut, siue populus sine propheta siue sacerdos interrogauerint Hieremiam, quod sit pondus uel quae assumtio domini. respondeat eis et dicat: \'uos estis onus et uos assumtio; assumam enim uos et proiciam allidamque et interire faciam. si quis autem deinceps uel prophetarum uel sacerdotum uel populi ausus fuerit onus et pondus domini nominare, uisitabo\', inquit. \'super uirum illum et super domum illius et eum delebo in perpetuum\'.

dicat itaque unusquisque proximo et amico suo nequaquam: quod est onus domini?, sed: \'quid respondit dominus et quid locutus est dominus? ueteris obliuiscimini; onus et pondus siue assumtio in ore uestro ultra non resonet. quia singulis hominibus sermo suus et opus suum [*]( 6 cf. Er. 34, 6. Ion. 4, 2 etc. 16 Hier. 23, 33 *Hier. 23, 83 19 *Hier. 23, 34 22 Hier. 23, 33 Hier. 23, 35 ) [*]( 1 commotionem V 3 uerbum R 5 tristitia RAVPa.c. comminare M,ADa.c. 6 misericors ZD 7 diferebat P decepturus Y 9 in ludum et] inludentes (ex inludant et), in add. s. u. M iocfi (cd postea add. ml) OE eonaerterant ORD uerterant ZFMVPc, (b s. r) A 11 uiiit Z 12 derisum A 13 praecipit ODA -caepit Ra.c. -cepit ZFJIVPv 14 quid (iw ras.) O,Da.c.m2,v 15 pondus (i oans s. u. m3) A 16 aasnmma Oa.c. adsammam F 17 alludamq. Y 23 pro dominus om. OD 23 ueteres MVP. (v s. es) A obliuiscemini M,La.c. ) [*]( 19* )

292
in onus pondusque reputabitur secundum illud, quod scriptum est: ex ore tuo iustificaberis et ex ore tuo condemnaberis\'.

[*](23,36 b—40 (37-40) )Et peruertitis uerba dei uiuentis, domini exercituum, dei nostri. haec dices — siue dicetis — ad prophetam: quid respondit tibi dominus et quid locutus est dominus?

si autem onus domini dixeritis — hucusque in LXX non habetur: et sequitur: propter hoc haec dicit dominus in u s: quia dixistis sermonem istum : onus - siue assumtio — domini et misi ad uos dicens: nolite dicere onus — siue assumtionem — domini, propterea ecce ego tollam — siue assumam — uos portans et derelinquam uos et ciuitatem, quam dedi nobis et patribus uestris, a facie mea et dabo uos in opprobrium sempiternum et ignominiam aeternam, quae numquam obliuione delebitur.

Praecepit dominus, ut nequaquam \'oneris\' et \'ponderis\' et \'assumtionis\' sermo diceretur in populo, sed \'responsionis\' et \'uerbi dei\'. quod quia populus implere contemserat, ipsum uerbum interpretatur super eis et dicit: (quoniam dixistis. quod nolui, et hoc, cum saepe prophetas mitterem et iuberem, ne diceretis. propterea sermonem uestrum assumtionis, oneris et ponderis in nobis opere conplebo; assumam quippe uos et tollam atque portabo et allidam [*]( 2 *Matth. 12, 37 5 *Hier. 23, 37 8 *Hier. 23, 30—38 10. 12 *Hier. 23, 33 13 *Hier. 23, 39 17 cf. Hier. 23, 36. 35 ) [*]( 2 iustiticaueris MP condemnaueris P,Ma.e. 4 peruertistis F,Mp.c. cum Vulg. uerbam dni Z 6 respondet P 7 sin Ap.c. 12 adsumptio V 13 assammam V portans et derelinquam uos in mg. m3 MA, om. eet. derelinquam] proieiam v 16 et] in add. AP,Mp.c.m2 cum Vulg. aeternam] sempiternam D 17 obliuioni Z praecipit Z 18 pondua V alt. et om. V aermo om. V sermo-responsionis om.R dicetur Z 20 contemserat (sic semper fere Lp.c.)] -tempserit ZF tempserat cet. eos Ap.e.m2 et om. F 21 dii F quod] quo O,Dp.c. 22 diceretis eis (pt. is s. u. m2) 3f dicereteis A dicerent eis P disceretis F 23 oneris om. MAVP 24 adlidam (ad s. u.) M )

293
ac de sublimibus in terram corruere faciam — non solum autem uos, sed et urbem uestram, quam dedi patribus uestris — et dabo\', inquit, (in opprobrium et ignominiam sempiternam, quae numquam obliuione delebitur\'.

hoc autem et tempore Babyloniae captiuitatis factum esse nouimus; sed plenius atque perfectius post saluatoris passionem resurrectionemque completur, quando locutus est dominus: relinquetur nobis domus uestra deserta, et usque ad finem eius sententia permanebit.

dicamus et aliter dumtaxat iuxta LXX: λήμμα non solum \'assumtionem\', sed et <donum munusque\' significat. que igitur sibi populus semper prospera promittebat, dicit eos nequaquam ultra hoc debere dicere; indignos enim esse eos donis dei atque muneribus. quin potius abiciendos et a dei auxilio penitus relinquendos.

et uerbis autem et interpretatione nominum saepe res ostenduntur. ut Abraham, Sarrae et Petri et filiorum Zebedaei uocabula commutata significant rerum mutationem et in hoc eodem pro [*]( P- 1010 ) pheta \'Phaschor\' dicitur \'pauor\' siue \'translatio\' et ( \'colonus\' siue \'peregrinus\'. notandum, quod uerba: dei uiuentis, domini exercituum, dei nostri Latini et Graeci codices non habeant et Hebraei in suis uoluminibus contra se legant, quod proprie mysterium significat trinitatis. [*]( 2 *Hier. 23, 40 7 Luc. 13. 35 10 *Hier. 28, 38 16 cf. Gen. 17, 5. 15. 16 cf. Marc. 3, 16. 17. Ioii. 1, 42 18 cf. Hier. 20, 3. 4 19 Hier. 23, 36 20 *Hier. 23, 36 ) [*]( -1 consuere Aa.c.m3 3 inquit] uos add. Erasmus v etj in add. s. u. M 5 babiloniae Z 6 refectias Ma.c.m2 7 reliqaetur MAa.c. 10 aNMMa R lemma Z aHMMa P, (lemma s. u.) M donum munusque] d. manusque Z doinas munus munusque sit M donus (sic) manusque sit Å donum anusquisq; P 12 ulla Ma.c. debere] habere F 13 eos om. MA domis Ma.c. domus (o s. us m3) A 14 abieqiendas Z a] ad P, om. AV,Ma.c. alt. et] ex DMv,Ap.c., om. P 15 interpretatxonem RAa.c. nominum] omnium MV,Aa.c. ominum P.Ra.c. ut om. P 16 liabraham M sarae DF,Ap.r.,v zebedei DM 17 significarent 0 commutationem Z 18 phascbor ZA faschor O phascor RDP fascor F paschor MV Phasur v; cf. p. 239,13 20 greci RZ 21 habent Da.c.m2,v 22 misteriom DVP triaitatis] add. litt. fere maiusc.: explicit liber IIII )

294

[*]( p. 1009-1010 ) | Quintus commentariorum in Hieremiam liber a duobus. frater Eusebi. calathis habebit exordium, quorum alter rectae fidei dulcedinem, alter hereticorum perfidiae amaritudinem demonstrabit. quamuis Ananias. filius Azur, repugnet Hieremiae et Semeias Nehellamites prophetam mitti cupiat in carcerem et Sophonias sacerdos in pseudoprophetarum uerba coniuret. tamen ueritas claudi et ligari potest, uinci non potest, quae et suorum paucitate contenta est et multitudine hostium non terretur.

erige itaque cum Mosi ad caelum manus et antiquum serpentem in heremo suspende, statimque et Amalec delebitur et uenenati morsus non praeualebunt securusque populus domini cum Iesu Iordanis fluenta transibit et post uastam solitudinem comedet panem, qui in Bethleem nostro natus est uiculo.

[*]( 24,1-10 p. 1009 ) | Ostendit mihi dominus et ecce duo calathi —[*]( 1 cf. Hier. 24, 1 5 cf. Hier. cap. 28 (35) 6 cf. Hier. 29 (36). 26. 29 8 cf. Polyb. XIII 5, 6. Liu. XXII 39, 19. Publil. 63. Sen. Tro. 614. August. in Psalm. 61, 16. Hieron. adu. Pelag. I 25 (cf. Otto. SprichwOtter p. 367 sq.) 10. 11 cf. Ex. 17, 11 10. 12 cf. Num. 21, ti. 9. Ioh. 3. 14 12 cf. Num. 16, 3 etc. cf. Ios. 1, 2. 11. 3, 17 13 cf. Ios. 5, 11 14 cf. Matth. 2, 1 )[*](in hierenuam incipit liber V OR explicit in hieremiam prophaeta commentariorum liber quartus incipit in hieremiam prophaeta commentariorum liber quintas Z explic coatarioru (s. u. m2) lib -IIII- com. s- hier. prophet cora uot (sic; icipit lib ųnt\' (in mg. m2) D (nulla subscriptio in F) exf t in hieremiam prophetam commentariorum lib. IIII. inčp lib. V. amen 3f. (emendaui add.) A explicit in hieremia commentariorum liber quart\' incipit lib quint\' V expi in hieremia propheta sci hieronimi liber quartus incipit eiusdem lib quint uñd supra P 2 hieremia V 3 calatis P,La.c. habet V 4 dulcidinem P heretichorum M 5 demonstrauit MP,Aa c. annanias M repagnaet V 6 semei; arae hellamites (h ex b) V ne∗ellamites L neelam. P Nehelamites v cupiat] iubeat V exrcere V 7 sofonias L soponias Va.c. soffoniaa P 10 moyse MVPv. (e ex i) A 11 amalech VP 12 populos Ma.c. 13 hiesu s. u. V 14 commedet V comedit P bethlem MP est om. MP 16 ealati P)

295
sine iuxta Symmachum cophini — pleni ficis positi ante templum domini, postquam transtulit Nabuchodonosor. rex Babylonis, Iechoniam, filium Ioiacim, regem Iuda, et principes eius et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in Babylonem calathus unus ficus bonas habebat nimis. ut solent ficus esse primi temporis. et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant eo, quod essent malae.

et dixit dominus ad me: quid tu uides, Hieremia? et dixi: ficus bonas, bonas ualde, et malas, malas ualde, quae comedi non possunt eo, quod sint malae. et factum est uerbum domini ad me dicens: haec dicit dominus deus Israhel: sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Iuda, quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum.