In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

de Iechonia Salathiel, de Salathiel Zorobabel et per ordinem uenitur ad Christum. sed in diebus Ioiachin non successit ei rex filius, quomodo patri ipse successerat, sed fuit in captiuitate et Salathiel et Zorobabel et usque ad Christum nullus regiam optinuit potestatem. hoc autem idcirco, quia in Hebraico scriptum est: in diebus eius et in tempore ipso. quo ille fuit, non erit uir, qui sedeat super solium Dauid. omnes enim fuere captiui et de stirpe Dauid nullus deinceps in terra Iudaea tenuit principatum.

unde et Iosephus refert de sacerdotali genere ac tribu Leui fuisse principes, quibus successerit Herodes. Antipatri proselyti filius, et postea sub Uespasiano regnum huius generis, immo imaginem imperii. penitus fuisse deletam.