In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
possumus ergo hoc dicere, quoniam illud, quod deest in LXX, uidelicet in diebus eius non prosperabitur siue non crescet. ignorantibus fecerit quaestionem. LXX enim transtulerunt: scribe uirum istum abdicatum hominem, quia non crescet de semine eius uir, qui sedeat super thronum Dauid, princeps ultra in Iuda, quod in Hebraico bis positum est; quod putantes, qui ab initio scripserunt, in Graecis libris additum subtraxerunt.
respondeamus igitur. quod in diebus lecboniae non successerit ei uir, qui sederit super thronum eius, sed multo post tempore de semine eius natus sit, qui solium eius optinuerit. potest autem et sic solui: non sedebit quidem super thronum Dauid uir et homo, sed sedebit deus regnumque eius non erit terrenum et breue, ut fuit Dauid, sed perpetuum atque caeleste dicente scriptura: regnabit super domum Iacob in aeternum et regni [*]( I. 2 *Hier. 22, 30 7 Luc. 1, 31.*32. 33 12. 13. 15 *Hier. 22, 30 26 Luc. 1, *32. 33 ) [*]( 1 simmachus A 2 abhominabilem DV,Ap.c. 3 stare possit r propbeta P 4 principes Ha.c. 5 iudea Va.c. 6 super] ṣụο̣ p̣ṛο̣ M suo per P ,.Aa.r. hortu V ortum P gabriel TR 7 concipiens M 8 ipse- rit T,Ra.c. 9 uacabitur M dauit Ma.c. ei] illi F 10 patri V sui] eiaa F regnauit MVP (— Im. 26) reg (sic) F super] in F domo F 12 ergo om. P haec T 13 eius] suis Ap.c.m2 crescit P 14 fuerit 0 15 addicatum V 16 crescit P 17 «ebraico D 19 grecis T,Mp.r. crecis P .20 qUia Ma.r.21 poatempore P 22 solium] sem*** A optinuemnt O sic] ita F 23 sed s. u. M )