In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quodque inprecatur similitudinem subuersarum ciuitatum, de Sodoma et Gomorra dici arbitror. et omne tempus in luctu. ut mane sit clamor et ululatus meridie. quod autem infert: qui me non interfecit in uulua, deum significari putant.
\'ut esset mihi: inquit \'conceptus aeternus;\' quae omnia dicuntur hyperbolice. denique exponit causas, cur mortem praeferat uitae et omnino non esse quam male esse, subiungens: quare de uulua egressus sum. ut uiderem laborem et dolorem ut consumerentur confusione dies mei?