In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et in euangelio simpliciter dictum legimus: melius ei fuerat. si natus non esset, non quo sit, qui natus non fuerit, sed quo melius sit non esse quam male esse; aliud est enim omnino non esse, aliud! cum sit, absque ulla intermissione cruciari, quomodo mortem quietam uitae [*]( 4 *Hier. 20, 17 9 qui] scil. Origenistae 12 cf. Phil. 3, 21 14 *Hiob 3. 3 16 *Нier. 20. 15 19 *Hiob 3. 23 20 *Hiob 3, 20 23 *Matth. 26, 24 ) [*]( 4 meridianum La.c. qui om. P,Mp.r. aiae quia om. υ 5 interfecit me v al in Ap.c.m2 6 sepulcram La.c. 9 meliori codd. (corr. L; cJ. p. 238, 12) 13 sua V 17 est tibi AVΡυ 18 quod] ut 20 clausit ΑΡυ 22 euangelium Ma.c. similiter P 23 esset] fuisset v quod Ap.c.m2,υ 24 quod VP,Ap.c.m2,υ 25 omninoJ omai Aa.em2 homini Ap.c.m3 )
quo capta Hierusalem templumque subuersum est, natiuitatis Hieremiae supputant inextricabilibus quibusdam et incredibilibus argumentis. quod si probare potuerint: quomodo testimonium Iob ualeant interpretari, nescio; nisi forte et illum diem quadam praefiguratione et uaticinio futurorum subuersionis templi autument.