In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Audiant haec, qui principes cupiunt esse populorum et non solum pro se, sed et pro commissis sibi gregibus reddituri sunt rationem in die iudicii; propter illos enim pars domini conculcatur atque polluitur, ut, ubi quondam dei erat hospitium, ibi sit habitaculum bestiarum. alii uero non praepositos plebis et sacerdotes, sed hostium intellegunt principes, qui Hierusalem, hoc est uineam domini, dissiparunt.
[*]( 12, 11 b. 12 )Luxitque super me; desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est. qui recogitet corde. super omnes uias deserti uenerunt uastatores, quia gladius domini deuorauit ab extremo terrae usque ad extremum eius; non est pax uniuersae carni. LXX: propter me dissipatione dissipata est terra et reliqua.
Hoc, quod posuimus: luxitque superme iuxta Hebraicum priori uersiculo copulatur, ut sit: posuerunt eam in dissipationem, hoc est hereditatem meam, luxitque super me meo auxilio destituta. iuxta LXX uero loquitur deus, quod propter illum terra sit dissipata et redacta in solitudinem, quia nullus sit, qui corde recogitet, nec ulla pax uniuersae carni. neque enim pacem dei potest caro recipere: sapientia enim carnis inimica est deo et, qui in carne sunt, deo placere non possunt.
porro iuxta [*]( 1. 3 *Hier. 12, 10 3 *Hier. 12, 11 4 *Hier. 12, 11 6 cf. Matth. 12, 36. Rom. 14, 12 9 cf. Hier. 10, 22 17 *Hier. 12, 11 18. 19. 21 Hier. 12, 11 23 cf. Gen. 47, 19. Ex. 23, 29 etc. 25 Rom. 8, 7. 8 ) [*]( 2 deserto P 3 inaia P vel] sine v 4 luxitque-periit om. v 5 capiunt L nolant cet. a et] quod v 8 poUaatar Pa.c. dei om. v 9 plebi P 10 et] sed P ostium Ma.c.m2 11 hoc] id v dissipa..r V 15 deuorabit P cum Yulg. 16 pars P,MAa.c. 17 propter me (me in ras.) L propterea cet. v 19 sit] sensus add. v 20 eam om. V 21 iuxta om. P 23 nlla] sit add. s. u. M 24 pai] pars P,MAa.c. sit add. s. u. m2A caro om. v )
[*]( 12, 13a )Seminauerunt triticum et spinas messuerunt; hereditatem acceperunt et non eis proderit. LXX: seminastis triticum et spinas messuistis ; cleri eorum non proderunt eis. \'Meliora\', inquit, \'exspectauerunt et uenerunt pessima, sperabant prospera et aduersa perpessi sunt, acceperunt a domino rerum omnium abundantiam, quae eis non proderit\'.
iuxta LXX nero omnes heretici quasi triticum seminant et spinas metunt exspectante domino, ut facerent fructum; et non fecerunt iudicium, sed clamorem. dicitur autem hoc et ecclesiasticis, qui uerba domini et doctrinam eius mala conuersatione disperdunt, de quibus infertur: cleri eorum non proderunt eis; quid enim eos iuuare poterit episcopi nomen et presbyteri uel reliquus ordo ecclesiasticus, cum magis grauentur dignitatibus suis et potentes potenter tormenta patiantur et. quanto amplius eis creditum fuerit, tanto plus requiratur ab eis?
[*]( 12, 13 b-15 i )Confundimini a fructibus — siue a gloriatione uestra - propter iram furoris domini — [*]( 6 Hier. 12, 12 9 *Hier. 12, 13 17 *Hier. 12, 13 20 cf. Sap. 6, 6 (7) 21 cf. Luc. 12, 48 23 *Hier. 12, 13 ) [*](2 pr. qaij in add. P corde om. M 3 per om. M enim M 4 a om. P terminos P, (i 8. 0) M 5 fuit] quid add. P 6 pax om. MP carnis P finis postea add. M 9 cIeri eorum] clericoru A nomina add. s. u. m2A 10 prode erunt P expectauerant MAV jspectauerunt PJLa.c. 12 habundantiam F qua La.c. 13 prode i erit P 14 seminantes MYP.Aa.c. metuunt Pa.r. expectante MAVrLa.c. spectante P 15 iudicium om. P 16 pr. et om. r uerbum VP 17 cieri eorum] clericorum AP nomina (pax) add. A(P) 19 presõiteri P reliquos .Aa.c. 21 patiuntur P eis plus n 23 confundemini AVP,LMa.c.,v cum Yulg. fructibus] uris in mg. add. m2L cum Ytdg. )