In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quibus cIeri sui et ecclesiasticus ordo non proderit, ut confundantur a gloriatione sua et ab opprobrio coram domino. quodque infert: aduersum omnes uicinos meos pessimos, iuxta litteram uicini terrae sanctae Idumaei sunt, Philistiim, Moab et Ammon. iuxta tropologiam uero omnes heretici, qui sub nomine Christi censentur et uicini magis sunt quam habitatores terrae sanctae, qui tangunt hereditatem dei et deuastaut eam; diciturque de eis, quod auferantur de medio terrae et domus Iuda tollatur I de medio eorum. qui, cum euulsi fuerint et de hereticorum faucibus liberati, consequentur misericordiam dei et reducentur in hereditatem et in terram suam.
[*]( 12,16.17 )Et erit, si eruditi didicerint uias populi mei, ut iurent in nomine meo : uiuit dominus, sicut docuerunt populum meum iurare in Bahal. aedificabuntur in medio populi mei; quodsi non audierint, euellam gentem illam euulsione et perditione, ait dominus. Si translati de heresi in ecclesiam didicerint uias populi dei et iurauerint in nomine domini et non in nomine idolorum, quae de suo corde finxerunt, aedificabuntur a domino et erunt pars populi eius.
quodsi translati [*]( 1 *Hier. 12, 13 5 *Hier. 12, 14 7. 8 *Hier. 12, 15 9 cf. *Hier. 12, 13 II Hier. 12, 14 ) [*](3 distribaij a add. V 6 euulsero Ap.c.m2,v cum Vulg. sine reuertar s. u. P 8 ad hereditatem suam Yulg. 9 terram suam Vulg. 18 idumei M philistim MP 15 et eras. A 16 diuastant L 18 fuerunt P alt. de om. V 20 et om. P 21 sij sicut V heruditi P 25 euulsionem Ma.r. 26 dicit v ecclesia MA VP 27 in-non postea add. P 28 fixerunt A,MPa.e. fixerint F 29 quod sit Ma.r. )
[*]( 13,1-11 )Haec dicit dominus ad me : uade et posside tibi lumbare — siue cinctorium — lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non in feres illud — siue per aquam non transibit — ! et possedi lumbare iuxta uerbum domini et posui circa lumbos meos. et factus est sermo domini ad me secundo dicens: toll-e lumbare—siue cinctorium—, quod possedisti, quod est circa lumbos tuos, et surgens uade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine petrae!
et abii et abscondi illud in Eufrate, sicut praeceperat mihi dominus. et factum est post dies plurimos, dixit dominus ad me: surge, uade ad Eu fraten et tolle inde lumbare — siue cinctorium —, quod praecepi tibi, ut absconderes illud ibi! et abii ad Eufraten et fodi et tuli lumbare de loco, ubi absconderam illud; et ecce computruerat lumbare — siue cinctorium —, ita ut nullo usui aptum esset.
et factum est uerbum domini ad me dicens: haec dicit dominus : sic putrescere faciam superbiam — siue iniuriam — [*]( 9. 11 *Hier. 13, 1 14 *Hier. 13, 4 21 *Hier. 13, 6 24 *Hier. 13, 7 27 *Hier. 13, 9 ) [*]( 1 tenuerant Pa.c. 2 euellatur P 4 haec] & P cottidie MAV 7 trahunt P 11 transiuit Ma.c. 14 cintorium Pp.r. 16 heufraten P Euphratem v (semper) et om. V,MAa.c. abscondere Mp.c. ibi] tibi V, om. P ibi illud Vulg. tibi illudv 18 eufraten La.c., (n ex m) M 19 dicit Ml 20 surge] et add. v ad s- u. m2 M 21 praecipi LMa.c. ut-ibi s. u. L absconderis P 22 tulli Aa.r. 23 absconderem Pa.c. ecce] ae P 24 cintorium P 25 nulli Vulg. (= p. 161, 6) 26 haec] & P 27 putrescerem L )
enim adhaeret lumbare ad lumbos uiri, sic agglutinaui mihi omnem domum Israhel et omnem domum Iuda. dicit dominus, ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam; et non audierunt.