In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Ne praeceptum sabbati instauratum per Hieremiam in frusta discerperem, totum ponere placuit, ut simul omnia cognoscamus. custodit animam suam, qui non portat pondera peccatorum in die quietis et sabbati nec infert ea per portas Hierusalem. quas uirtutes debemus accipere. et nolite, inquit, eicere onera de domibus uestris — non enim portanda sunt, sed penitus abicienda — et omne opus ne faciatis uel seruile uel illud, de quo scriptum est: esca uentri et uenter escis: deus autem et hunc et illa destruet— , sed illud opus operandum, de quo saluator loquitur: opera. mini opus, quod non perit?\'
sanctificate, inquit, diem [*]( 10. 11. 12 *Hier. 17, 26 21 Hier. 17, 22 23 *Hier. 17, 22 - *I Cor. 6, 13 26 cf. Ioh. 6, 27 27 Hier. 17, 22 ) [*]( 1 eo Vulg. 6 babitur (e s. Ü P 7 neniant Ha.c. 9 montosis r (= p. 218, 23) oiocauitom Lac. 10 uictimam Vulg. athimiamata v tim. P 11 thus AP 12 domo P 14 honaa Aa.r. 15 eius s. u. M 16 deaorauit P,LMa.c. domus P extinguitur LMa.c. 17 frustra MVP,L.Aa.т. 18 ut] & Ma.e. 20 portis Pa.c. 22 honera P,Aa.r. 23 facietis P 25 illas V illam v )
uideamus. quod sit praemium eorum, qui non portant onera in die sabbati et sanctificant illum, ingredientur, ait, per portas ciuitatis huius reges. quorum cor in, manu dei est et qui regnant corporibus suis, et principes sedentes super solium Dauid, ut Christi imitentur exemplum, et ascendentes in curribus et equis, de quibus scriptum est: currus dei decem milibus, multiplex, milia laetantium; dominus in eis in Sinai, in sancto, et alibi: equitatio tua salus, omnis uir, qui confitetur deum et qui habitat in Hierusalem, de qua dictum est: factus est in Salem, id est in pace, locus eius et habitatio eius in Sion, et habitabitur ecclesia dei in aeternum.
uenientque de ciuitatibus Iuda et de circuitu Hierusalem, de quibus iam diximus, et de terra Beniamin, qui filius est uirtutis et dexterae, et de campestribus, quod Hebraice dicitur \'sefela\' et planam historiae significat intellegentiam, et de montuosis, excelsis uidelicet dogmatibus, et ab austro, [*]( 3. 4 Hier. 17. 23 (22. 23) 8 Hier. 17, 25 9 cf. Prou. 21. 1 10. 11 Hier. 17, 25 12 Ps. 67, 18 14 \'Hab. 3, 8 16 *Ps. 75, 3 17 Pa. 75, 3 18 * Hier. 17, 26 19 cf. lin. 15 20 Hier. 17. 26 ct. Gen. 35, 18 21. 22. 23 Hier. 17, 26 ) [*](1 sanctificationem P 5 ΜΗθΛφωpΛΝ (metaforan s. u. tn2) A )-(ΗθaφωpaN V -θωpAN P metaphoram t 6 nidemus Aa.c. quid P 7 premium La.c. portat Pa.c. portabunt V honera P,LAa.r. 8 ingrediantur P ait s. u. V inquit Mo portas (por s. u.) P 9 regnat Pa.c. in add. s. w. M 10 corporib: (t dib; s. porib; m2) A 14 sina VP,La.e. 15 pro qui om. V 16 salem] hierlm P 17 syon V et habitabitur (hllbetur in 9. «. m3) A 18 neniantq; P uenient v 19 indae M 21 dextere L quod] qua P 22 SEFCLa M sephela r 2*3 uidelicet excelsis P ab s. u. M . )
portantes, ait, holocausta — se ipsos consecrantes deo — et uictimam siue thymiama, ut dicant: sacrificium domino spiritus contribulatus et: Christi bonus odorsumus inomni loco et alibi: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; et sacrificium, pro quo LXX ipsum uerbum posuere Hebraicum \'manaa\', quod pessima consuetudine, immo scriptorum neglegentia, \'manna\' in nostris libris legitur, et tus, de quo dictum est: ut quid mihi affertis tus de Saba?, et inferent oblationem, quae Hebraice • dicitur \'thoda\' et in \'gratiarum actionem\' uerti potest et quam \'laudem\' LXX transtulerunt. in domum Dauid. hau dubium quin in ecclesiam.