In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
inquit, \'uerba tua audire contemnunt nec ad te ueniunt, ut requirant, quae sit sententia dei, tu perge ad locum celeberrimum uel portarum templi uel urbis, per quas reges et omne uulgus ingreditur et egreditur, ut necessitate cogantur audire et inportune oportune praedices uerbum dei nec ulla apud eos remaneat excusatio, quod ideo non fecerint. quia non audierint.\'
[*]( 17,21-27 )Haec dicit dominus: custodite animas uestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Hierusalem! et nolite cicere onera de domibus uestris in die sabbati et omne opus non facietis et sanctificate diem sabbati, sicuti praecepi patribus uestris! et non audierunt nec inclinauerunt aurem suam et indurauerunt ceruicem suam — et quod in Hebraico non habetur: super patres suos —, ne audirent me et ne acciperent disciplinam.
et erit, inquit. si audieritis me, dicit dominus. ut non inferatis onera, per portas ciuitatis huius in die sabbati, et si sancti-[*]( 2. 3 *Нier. 17, 19 6 *Hier. 17, 20 12 cf. II Tim. 4, 2 23 *Hier. 17, 23 )[*]( 2 pro in s. u. m2 P 3 iuda (a ex e) P,v cum Vulg. 4 regrediuntur lx et add. (s. u.) MA eum Yulg. cuntis L 5 iudae A 7 has] istas Yulg. 8 nec—ueniunt om. MVP.Aa.c m3 9 requirat Aa.c.m2 di om. P diu r 10 portam v urbes Pa.c. 11 et egreditur om. M 12 opportune (postea add.) V domini v ne Ap.T. 18 honera : VP,LAa.e. 19 et om. Vwlg. 20 sicut AVP,La.c.,v cum Vulg. praecepit (t in ras.) M 21 et] sed MAp.c.m2 cum Vulg. 22 ceruiceml ; aurem M 23 acceperent La.c. 24inqait, quod abest et a Vulg. et a LXX, | pro Hieremiae uerbis edidit v; sed cf. p. 253, 13 25 honera VP.Aa.r. i )
et uenient de ciuitatibus Iuda et de circuitu Hierusalem et de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab austro portantes holocaustum et uictimas - siue thymiamata - et sacrificium - sine manna — et tus et inferent oblationem — sine laudem — in domum domini.
si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne in feratis per portas Hierusalem in die sabbati, succendam ignem in portis eius et deuorabit domos Hierusalem et non extinguetur.