In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
ueniant, ut comedant eamf Auem discolorem tinctamque per totum iuxta litteram pauum uocat. \'tantam\', inquit, \'habuit pulchritudinem Israhel et tantis fuit Hierusalem distincta uirtutibus, ut nihil esset bonorum, quod non cerneretur in ea. quia igitur mihi facta est hereditas quondam mea, id est populus Israhel, quasi leo in silua et dedit contra me uocem suam et eam omni odio detestatus sum, idcirco uenite et congregamini contra eam, omnes bestiae terrae, diuersarum gentium multitudo, et deuorate eam, quae suum dominum non cognouit!\' sin autem.
ut LXX et alii interpretes transtulerunt, legitur: numquid spelunca hyaenae hereditas mea mihi?, referamus ad immunditiam nocturnae bestiae, quae uiuit cadaueribus mortuorum et de sepulchris solet effodere corpora nihilque est immunditiae, quo non uescatur. talis est Israhel offendens dominum suum et omnium bestiarum morsibus traditus.
[*]( 12, 10.11 a )Pastores multi demoliti sunt — siue corruperunt — uineam meam, conculcauerunt — siue [*]( 6 *Hier. 12, 9 13 cf. Hier. 12, 8 17 cf. Esai. 1, 3 19 *Hier. 12, 9 21 cf. Plin. Nat. Hist. VIII 106. Solin. 27, 24 25 *Hier. 12, 10 ) [*]( 1 abuit V 6 speluncam Pa.r. hyenae MA,La.c. ienae V bienae Par. 8 pergite] & add. F et s. u. L 9 utj et MAVPv commedant V comedent P 10 tantum P 11 pulcritudinem P 13 eam V 14 populus] mens add. V 15 alt. et om. P 18 et alii om. V 19 legatur v gpeluncam P bienae P; eel. ut lin. 6 20 refferamus Aa.r. 22 ql P qua v 23 tales La.e. 24 traditur V 25 de- I melliti P diruperrmt V disraperont v 26 concalcauerunt Aa.c. )
Audiant haec, qui principes cupiunt esse populorum et non solum pro se, sed et pro commissis sibi gregibus reddituri sunt rationem in die iudicii; propter illos enim pars domini conculcatur atque polluitur, ut, ubi quondam dei erat hospitium, ibi sit habitaculum bestiarum. alii uero non praepositos plebis et sacerdotes, sed hostium intellegunt principes, qui Hierusalem, hoc est uineam domini, dissiparunt.