In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 12, 11 b. 12 )Luxitque super me; desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est. qui recogitet corde. super omnes uias deserti uenerunt uastatores, quia gladius domini deuorauit ab extremo terrae usque ad extremum eius; non est pax uniuersae carni. LXX: propter me dissipatione dissipata est terra et reliqua.
Hoc, quod posuimus: luxitque superme iuxta Hebraicum priori uersiculo copulatur, ut sit: posuerunt eam in dissipationem, hoc est hereditatem meam, luxitque super me meo auxilio destituta. iuxta LXX uero loquitur deus, quod propter illum terra sit dissipata et redacta in solitudinem, quia nullus sit, qui corde recogitet, nec ulla pax uniuersae carni. neque enim pacem dei potest caro recipere: sapientia enim carnis inimica est deo et, qui in carne sunt, deo placere non possunt.
porro iuxta [*]( 1. 3 *Hier. 12, 10 3 *Hier. 12, 11 4 *Hier. 12, 11 6 cf. Matth. 12, 36. Rom. 14, 12 9 cf. Hier. 10, 22 17 *Hier. 12, 11 18. 19. 21 Hier. 12, 11 23 cf. Gen. 47, 19. Ex. 23, 29 etc. 25 Rom. 8, 7. 8 ) [*]( 2 deserto P 3 inaia P vel] sine v 4 luxitque-periit om. v 5 capiunt L nolant cet. a et] quod v 8 poUaatar Pa.c. dei om. v 9 plebi P 10 et] sed P ostium Ma.c.m2 11 hoc] id v dissipa..r V 15 deuorabit P cum Yulg. 16 pars P,MAa.c. 17 propter me (me in ras.) L propterea cet. v 19 sit] sensus add. v 20 eam om. V 21 iuxta om. P 23 nlla] sit add. s. u. M 24 pai] pars P,MAa.c. sit add. s. u. m2A caro om. v )
[*]( 12, 13a )Seminauerunt triticum et spinas messuerunt; hereditatem acceperunt et non eis proderit. LXX: seminastis triticum et spinas messuistis ; cleri eorum non proderunt eis. \'Meliora\', inquit, \'exspectauerunt et uenerunt pessima, sperabant prospera et aduersa perpessi sunt, acceperunt a domino rerum omnium abundantiam, quae eis non proderit\'.