In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

alii uero et propter superiorem historiam et propter alteram, qua dicunt perdicem esse pugnacissimum et inmundum, ita ut uictum polluat, diabolum sub eius nomine interpretantur, quod alienas sibi diuitias congregarit dicens ad dominum: haec omnia tibi dabo, si cadens adoraueris m e. quem relinquent diuitiae suae. quae male ab eo fuerant congregatae, et per apostolos reuertentur ad dominum et, qui [*]( 4 apud illos auctores nihil se tale legere meminit iam I. Drnsius (Obseru. sacrarum libri XVI. Franekerae 1594 p. 100); sed idem de ferdice referunt Filastr. praef. 2. Ambr. Hei. VI 3, 13. Epist. 32, 6. an contudit Hieron. perdicem cum cuculo sane quidem non alienis ouis incubante, sed contra sua in alieno nido ponente (cf. Aristot. Hist. animal. VI, 7. IX, 29. Theophr. Cau3. plant. II. 17, 9. Ps.-Aristot. de Mirak 3. Plin. Nat. Hist. X 26)? 11 *Luc. 12, 20 13 cf. Dent. 32, 29 14 ct. Hieron. Hom. Orig. in Hier. IV p. 783. 784 15 cf. Aristot. Hist. animaI. VI 8.1X 8. Antig. Car. Hist. mirab. 39 (45). Aelian. De nat. anima!. III 16. Athen. IX p. 389 b-c. Plin. Nat. Hist. X 100. Solin. 7, 30 18 Matth. 4, 9 ) [*]( 1 eam P 2 a∗iunt M uerba tam bestiarum-Plinius Secundus ut ineptum glossema uncinari uult Engelbrecht 4 aristotiles P, (pr. i ex e) A theofrastua V theophastus MAP plenius M, LVPa.c. et add. LM, eras. AP 5 pr. perdicis—alterius s. u. L 6 faetus A foetus V adoleuerit v i parentQ P 8 cogitatione v 10 relinquunt dicetur Mp.c. 13 insipientius] quam suppleuit Erasmus v; sed nihil insipientius superlati- uice fungitur 15 quã M 16 polluant P 17 congregaret VP.La.c. 19 relinqeut La.c. 20 conuertentur v )

213
t sibi uidebatur esse prudentissimus, erit omnium iudicio insipiens.

quoaque a LAA dicitur: clamauit perdix, ad hereticorum personam referendum est, quod perdix iste diabolus clamauerit per principes hereticorum et congregauerit, quae non peperit, et deceptorum sibi multitudinem congregarit, quae postea dimittat eum, et omnium iudicio stultissimus conprobetur.

[*]( 17, 12. 13 )Solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae, exspectatio Israhel, domine, omnes. qui te relinquunt, confundentur! recedentes in terra scribantur, quoniam dereliquerunt uenam — siue fontem — aquarum uiuentium, dominum.

Perdice propter suam stultitiam derelicto exspectatio Israhel, id est populi dei et credentis in dominum, ipse est, qui fecit omnia, cuius solium gloriosum et excelsum est a principio locusque sanctificationis omnium credentium, ut non in loco sit dominus, sed ubi ille fuerit, locus sanctificatus sit. e contrario, qui derelinquunt dominum, confundentur . confusione perpetua et recedentes siue declinantes ab eo scribentur in terra deleti de libro uiuentium.