In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 16, 12b. 13 )Ecce enim ambulat unusquisque post prauitatem cordis sui mali, ut me non audiat. et eiciam uos de terra hac in terram, quam ignoratis uos et patres uestri, et seruietis ibi dis alienis die ac nocte, qui non dabunt uobis requiem .

Semel a domino derelicti faciunt ea, quae non conpetunt, ut uadant post desideria cordis sui mali, de quo exeunt cogitationes pessimae, et idcirco de ecclesia separantur, ut uadant in terram longinquam, quam nec ipsi nec patres eorum nouerant, priusquam peccarent, ut ibi seruiant dis alienis, qui non sunt di, sed eorum putantur errore. qui eos colunt.