In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et hoc notandum, quod aegrotationibus et longa infirmitate tabescere dei ira sit. unde et Ioram, filius Iosaphat, infirmitate consumitur et apostolus docet aegrotare eos et tabescere et mori, qui sancta uiolarint.
[*]( 16,5-8 )Haec enim dicit dominus: ne ingrediaris domum conuinii neque uadas ad plangendum neque consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit dominus. misericordiam et miserationes. et morientur grandes et parui in terra ista, non sepelientur neque plangentur et non se incident neque caluitium fiet pro eis. et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre. et domum[*]( 2 *I Tim. 5, 15 14 cf. II Par. 21, 19 15 cf. I Cor. 11, 30 )[*]( 1 adolesc. P,Ap.c. 2 quidam P 3 retro] post add. v satanam Mv 4 castitas P plasphemans P terna v 6 solatia VP,Ap.c. naufragiorum P 7 azonibus P 10 pestilentiae V 11 uincantur Ma.r. 12 instar] in add. P sterquilini LP iaceant (i s. u.) M cadeitera La.c. nolatibus V 14 iosafat P 16 uiolauerint P 17 ingradiaris P 18 uadis P 19 consolari V a populo] apostolo V 22 sepelliantur Aa.c. 24 uoa V 25 mortnos P, Va.e. mortuum v mortuo—super om. L )
Apostolus praecipit cum his, qui auersentur deum, nec cibum quidem esse sumendum; et amplius: ne haue quidem huiusmodi dixeritis! et saluator apostolis interdicit, ne quemquam salutent in itinere; unde et Heliseus salutationem pergentis ad sanandum puerum Giezi interdicit. moris autem est lugentibus ferre cibos et praeparare conuiuium, quae Graeci περίδειπνα uocant et a nostris uulgo appellantur \'parentalia\' eo, quod parentibus iusta celebrentur. dicit et alibi scriptura diuina: date uinum his, qui in luctu sunt, ut uidelicet obliuiscantur doloris.
praecipitur ergo prophetae, ne ullum de populo consoletur, ne se misceat inimicorum dei conuiuiis, ne iusta celebret super funeribus defunctorum. aliud est enim mori communi lege naturae, aliud dei occidisse sententia. ‛abstuli’, inquit, \'pacem meam a populo isto et misericordia indigni sunt nullique aetati parcam, sed et grandes et parui pariter interibunt, ita ut sepultura quoque careant\'. nec se incident, inquit, neque caluitium fiet pro eis.
mos hic fuit apud ueteres et usque hodie in quibusdam permanet Iudaeorum, ut in luctibus incidant lacertos et caluitium faciant; quod etiam Iob fecisse [*]( 2 I Cor. 5, 11 4 *II Iob. 10 5 cf. Luc. 10, 4 6 cf. IV Keg. 4, 29 10 *Prou. 24 (31), 74 (6) 15 Hier. 16, 5 18 \'Hier. 16, 6 21 cf. Hiob 1, 20 ) [*]( 1 ingrediaris Vulg. 2 commedas V praecepit codd. (corr. M) aduersantur M auersantar Ap.c. aduersentur VP 3 do P,Mp.c. 4 nec v ane (ex aut) A aut P, (aue post aut add. m3) M dixeretis P saluatur Ma.c. 5 interdicit] ut add. s. u. m. rec. M quenquam L quaquam V in itinere salutent n et om. A V,Ma.c. 6 helissens (s alt. s. u.) M helisaeus A salatatione P; post Giezi tr. v pergendis Ma.c. pergenti v __sanandum] salutandum V gezi La.c. iezi P 7 cibus P 8 ΠΕpΙΔШNa LA, (in mg. peridipna) M ΠΗpιaιЏNa V DepallNa \'parentalia P 9 ista V 10 dicit dicit L 11 lucto P 12 ullus V misceant P 13 conniuia Pa.c. ista V 14 enim est P commane MAa.c. legi V 15 a] de v 19 apnt P 20 permanent P 21 lecertos V laceratos P )
[*]( 16, 9-12 a )Quia haec dicit dominus exercituum deus Israhel: ecce ego au feram de loco isto in oculis uestris et in diebus uestris uocem gaudii et uocem laetitiae, uocem sponsi et uocem sponsae.
et cum annuntiaueris populo huic omnia uerba haec et dixerint tibi: quare locutus est dominus super nos omne malum grande istud? quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum, quod peccauimus domino deo nostro?, dices ad eos: quia dereliquerant patres uestri me, ait dominus, et abierunt post deos alienos et seruierunt eis et adorauerunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt. sed et uos peius operati estis quam patres uestri.
Quando peccarit ecclesia. aufertur de ea omne gaudium et uniuersa laetitia. de qua apostolus dicit: gaudete, iterum dico: . gaudete; uox sponsi et uox sponsae, de quo scriptum est: qui habet sponsam, sponsus est. \'si autem\', inquit, (interrogauerit te populus, cur ista patiatur, et causas miseriarum suarum quaesierit, respondebis eis: quia [*]( \'5 cf. II Tim. 2, 17 21 Phil. 4, 4 23 Ioh. 3, 29 25 *Hier. 16, 11 ) [*]( 1 et om. M 2 (= 3) non] neque v 4 senteatia (t e 8. a) A sententia P praeuaricati MAp.c.m2 contrarii V hoc s. u. VP de lug.] deligentibus (i s. e pr.) M 5 cottidie MV 6 eciam P 9 pr. etuestris om. V, in mg. P 11 adnuntiaberis (v s. b) M populi Ma.c. omnia] uniuersa P 13 omnem MP grandem P gaude Va.c. 16 me patres uestri Pc cum Vulg. (= p. 199, 1) 17 deos (eo s. u.) M 18 legem meam] mandata mea Aa.c.m3 20 peccaret La.c. pecca∗∗t A peccauerit Pp.c.m.2v auferetur P 24 populus] tuns add. 8. u. m3 M patietur P,Aa c. cansam V 25 ei v )
sacerdotum est proprie non solum docere, sed et facere legem, ut nequaquam uerbis subiectos sibi populos et creditum gregem, sed exemplis doceant. ac ne forsitan dicerent: (iniusta est sententia patres comedere uuam acerbam et dentes filiorum obstupescere\', infert: sed et uos peius operati estis quam patres uestri, ut super his, qui patribus peiora peccauerint, iusta supplicia deferantur.
[*]( 16, 12b. 13 )Ecce enim ambulat unusquisque post prauitatem cordis sui mali, ut me non audiat. et eiciam uos de terra hac in terram, quam ignoratis uos et patres uestri, et seruietis ibi dis alienis die ac nocte, qui non dabunt uobis requiem .
Semel a domino derelicti faciunt ea, quae non conpetunt, ut uadant post desideria cordis sui mali, de quo exeunt cogitationes pessimae, et idcirco de ecclesia separantur, ut uadant in terram longinquam, quam nec ipsi nec patres eorum nouerant, priusquam peccarent, ut ibi seruiant dis alienis, qui non sunt di, sed eorum putantur errore. qui eos colunt.