In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 15, 5 )Quis enim miserebitur tui, Hierusalem? aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua? Nullus enim offenso deo potest pro flagitiis rogare peccantium, quia nec tam clemens potest creatura esse quam conditor nec ita alienus externis, quomodo dominus suis parcere.

[*]( 15, 6 a . )Tu reliquisti me, dicit dominus, retrorsum abisti. Causa redditur, quare nullus misereatur Hierusalem nec contristetur pro ea nec pro pace illius obsecret: quod, cum iuxta apostolum posteriorum obliuiscens ad priora se extendere debuerit, e contrario retrouersa sit et Aegyptias carnes desiderarit.

[*]( 15, 6 b ) Et extendam manum meam super te et interficiam te; labo raui rogatus — siue rogans —, pro quo LXX transtulerunt: nequaquam ultra dimittam [*]( 3 Hier. 15, 4 4 *Hier. 15, 4 7 cf. IV Beg. 21, 16. 24. 4 8 cf. Hesiod. Opp. 260. 261. Hor. Epist. I 2, 14. Phaedr. I 30, 1. Ps.- Ambr. ApoJ. Dau. II 11, 56 18 cf. Hier. 15, 5 20 cf. PhIL 3, 13 21 cf. Num. 11, 4 24 *Hier. 15, 6 25 *Hier. 15, 6 ) [*]( 2 nepotesque] non potes que P 5 babiloniis P 7 cruorem P 11 tui s. u. m2 M tibi V 12 contristabit La.c. 13 nullum v potest offenso deo v 15 quam conditor esse v 16 suos P parceret MAa.c. parera P 17 dereliquisti v dominus] & add. s. u. M 18 abiisti v 19 pr. nec] ne V alt. nec] & P 20 posteriora YP 21 e om. V 22 desiderauerint V desideraret P 23 pro et om. VP 24 rogatus] rogans Vulg. )

186
eos. Manus extenta percutientis indicium est: interfectio peccatorum iram significat consummatam. quod autem intulit: laboraui rogatus siue rogans, duplicem sensum habet, quod iam defecerit deus crebro eis ignoscendo et lassus sit semper eos prouocans ad salutem.