In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 15,2. 3 )Quodsi dixerint ad te: quo egrediemur?, dices ad eos: haec dicit dominus: qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gladium, ad gladium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captiuitatem, ad captiuitatem! et uisitabo super eos quattuor species, dicit dominus: gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et uolatilia caeli et bestias terrae ad deuorandum et dissipandum.
Quattuor plagas, quibus traditus est populus Iudaeorum, etiam Hiezechielis prophetia demonstrat: gladium, pestilentiam ex fame, bestias, captiuitatem. inter bestias autem canes quoque et uolatilia intellege, quibus ad laceranda et deuoranda et dissipanda corpora traditi sunt. neque enim fieri poterat, ut creatore neclecto non uniuersa creatura consurgeret in peccatores.
[*]( 15, 1)Et dabo eos in feruorem — siue commotionem et angustias — uniuersis regnis terrae propter Manassen, filium Hiezeciae, regis Iudae, super omnibus, quae fecit in Hierusalem. Legimus in Dierum uolumine Manassen post captiuitatem et paenitentiam reuersum in Hierusalem atque regnasse; sed quomodo [*]( 3 *Hier. 15, 1 5 cf. Gen. 3, 24. 4, 16 15 cf. Ezech. 14, 21 21. 22 *Hier. 15, 4 25 cf. II Par. 33, 13\' ) [*]( 3 mitte MYP,Aa.c 12 hoccisionem P 13 bestiae Mla.c. 15 hiezecihelis L iezechielis A Ezechielis v 16 ex fame L et famem eet. famem v 17 pr. bestias] et add. v autemj aut V 18 ad A, om. v lacerandum Va.c. 19 tradita APp.c.,v 20 neglecto APY neglectio Ma.r. et in L 21 femore Y,La.c. commotionem] commo in ras. L 23 mai nassem P cum Vulg., (alt. m in ras.) M mannassem V filiae V ! hieiicihae M hiezechiae P ezechiae A Vv cum Vtdg. Iuda v cum Vulg. i 25 mannasse V manassem P et] ad s. et m3 M paenitentia P I 26 in hiemalem om. M) « 1