In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

ergo quod dicit, hoc est: (quia daemonum simulacra non possunt pluere nec caeli per se dare imbrem suum, ideo tu, domine deus noster, quem semper exspectauimus, in quem spes nostras et uota conuertimus, tu da pluuiam tuam! tua enim sunt omnia et, quicquid boni est, sine te, cuius est, dari non potest\'. dicamus hoc et contra hereticos.

qui pluuiam doctrinarum tribuere non possunt et, cum se caelos esse promittant et de se scriptum glorientur: caeli enarrant gloriam dei, tamen non possunt imbres donare doctrinae. solus est enim deus, qui suum instruat populum et diuersitates gratiae tribuat exspectantibus se.

[*]( 15, 1 a s )Et dixit dominus ad me: si steterint Moses et Samuel coram me — siue contra me —, non est anima mea ad populum istum. Hos enim legimus irae domini pro populo restitisse et iam inpendentem auertisse sententiam. \'etsi\', inquit, \'illi steterint uel in conspectu meo uel contra me\' — quorum uni dixit deus: dimitte me et [*]( 5 Hier. 14, 1 14 Ps. 18, 2 19 *Hier. 15, 1 20 cf. Ex. 17, 4-6. 32, 11-14. Num. 14, 13-20. I Reg. 7, 8-10. 12, 18. Ps. 98, 6. 7 23 *Ex. 32, 10. cf. Dent. 9, 14 ) [*]( 1 numquit L sunt] ds V seulpti*libus L scuptilibus V scaltilibus P 3 tu es] tuaes V dns Ap.c. cum Vulg. deus] noster add. (s.u )M. cum Vulg. expectauimus codd. (corr. L = lin. 9) 5 at V 7 dicitur M demonum V 9 ideo au (o s. u.) M 10 spem V,Mp.e. nostram V,Mp.c.m2 nostra sit P conuertimus et nota v 11 bonum VP te s. u. M 13 se caelos] scelus P 15 ennarrant r dei] et add. V imbres non possunt a 16 salus V 17 diuersitatem V expectantibus MA V,La.e. 18 steterit MAP,La c.,v cum Vulg. steteris V moyses MAVP 19 samuhel VP 21 pendentem VP 23 contra] coram Y )

184
percutiam populum istum —, \'tamen non exaudiam, quoniam consummata sunt scelera populi delinquentis\'.

[*](15, 1 b )Eice — uel emitte — illos a facie mea ei egrediantur! Non loco recedunt a deo peccatores, sed uoluntate, quamquam legamus et Adam et Cain eiectos esse a facie dei.

[*]( 15,2. 3 )Quodsi dixerint ad te: quo egrediemur?, dices ad eos: haec dicit dominus: qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gladium, ad gladium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captiuitatem, ad captiuitatem! et uisitabo super eos quattuor species, dicit dominus: gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et uolatilia caeli et bestias terrae ad deuorandum et dissipandum.