In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 12,16.17 )Et erit, si eruditi didicerint uias populi mei, ut iurent in nomine meo : uiuit dominus, sicut docuerunt populum meum iurare in Bahal. aedificabuntur in medio populi mei; quodsi non audierint, euellam gentem illam euulsione et perditione, ait dominus. Si translati de heresi in ecclesiam didicerint uias populi dei et iurauerint in nomine domini et non in nomine idolorum, quae de suo corde finxerunt, aedificabuntur a domino et erunt pars populi eius.