In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quibus cIeri sui et ecclesiasticus ordo non proderit, ut confundantur a gloriatione sua et ab opprobrio coram domino. quodque infert: aduersum omnes uicinos meos pessimos, iuxta litteram uicini terrae sanctae Idumaei sunt, Philistiim, Moab et Ammon. iuxta tropologiam uero omnes heretici, qui sub nomine Christi censentur et uicini magis sunt quam habitatores terrae sanctae, qui tangunt hereditatem dei et deuastaut eam; diciturque de eis, quod auferantur de medio terrae et domus Iuda tollatur I de medio eorum. qui, cum euulsi fuerint et de hereticorum faucibus liberati, consequentur misericordiam dei et reducentur in hereditatem et in terram suam.