In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
non igitur debet gloriari Iuda, qui mixtus est cum gentibus supra scriptis, eo, quod praeputium non habeat. sed ex lege dei circumcisus sit, cum et alii haec faciant, qui legis mandata non seruant et ignorant deum Israhel. nec prode est circumcisio, quae in signum data est, nisi praecepta domini conpleantur: sicut et comae, quae gentem significant, non robora corporum et fortitudinem pugnatorum.
quodque sequitur: omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde, hunc habet sensum: cum praeter Aegyptios, Idumaeos, Ammanitas et Moabitas, Ismaelitas in solitudine commorantes, quorum plerumque pars circumcisa est, omnes aliae nationes in toto orbe incircumcisae sint carne, omnis domus Israhel incircumcisa est corde. non carne, quae incircumcisio ducit ad mortem: illa enim carnis, haec spiritus est.
[*]( 10, 1 3a )Audite uerbum, quod locutus est dominus super uos, domus Israhel! haec dicit dominus: iuxta uias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes, quia leges populorum uanae sunt!