In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

haec enim sola placent deo et in his uoluntas illius est. ubi sunt ergo, qui dicunt proprio hominem regi arbitrio et sic datam liberi arbitrii potestatem, ut dei misericordia tolleretur atque iustitia? unde et apostolus assumens hoc testimonium ponit exemplum: qui gloriatur. in domino glorietur.

[*]( 9,25.26 )Ecce dies ueniunt, dicit dominus, et uisitabo super omnem, qui circumcisum habent praeputium, super Aegyptum et super ludam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto, quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde.

Multarum ex parte quadam gentium et maxime, quae Iudaeae Palestinaeque confines sunt. usque hodie populi circumciduntur et praecipue Aegyptii et Idumaei, Ammanitae et Moabitae et omnis regio [*]( 1. 4 *Hier. 9, 24 9 cf. Sap. 14, 3 10 cf. Eccle. 8, 17 13 I Cor. 1, 31. II Cor. 10, 17 ) [*]( 1 siueJ & M 2 qui] quia P 4 placa P 5 ait Vulg. 6 dum om. M pr. etj ad P, om. v alt. et om. v 7 nihilo ex illo P sciant V,Ap.c. intellegant V,Ap.c. 8 dns sit P 9 et iostitia in mg. M 10 uideantur M 13 homine P hominem proprio v regij posse add. v et s. u. M 14 tollere.tur (e pr. s. «.) L tollatur v et om. M 18 omnes M habet Ap.r..v cum Vulg. 19 Iuda Vulg. 21 sunt om. MP,LAa.c. 23 quadam parte v 24 maximae M quae eras. M iudeae MA.Pp.r. palestinae Ma.c. 26 idumei P,La.c. Ammonitae v (= p. 128, 12) )

128
Saracenorum, quae habitat in solitudine et de quibus dicitur: super omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto.