In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 9,1 )Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum? et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei. \'Si totus\', inquit, \'uertar in fletum et nequaquam guttae sint lacrimarum. sed abundantia fluminis. tamen interfectos filiae populi mei digne flere non potero. tanta enim sunt mala. ut omnem dolorem sui uincant magnitudine\'. hoc autem tam ex prophetae quam ex domini persona intellegi potest.

[*]( 9,2a )Quis dabit me in solitudine diuersorium uiaforum? et derelinquam populum meum et recedam ab eis. LXX: quis det mihi in solitudine mansionem nouissimam, ut relinquam populum meum et recedam ab eis? \'Melius\', inquit, (est habitare in extrema solitudine quam inter tanta hominum scelera commorari\'. unde et saluator in euangelio loquebatur: usquequo sustinebo uos? et in alio loco scriptum est: in tempore illo, qui [*]( 6 ci. Hier. 46 (26), 11. 51 (28). 8 21 *Hier. 9, 2 25 *Matth. 17, 16. cf. Marc. 9. 18. Luc. 9, 41 26 * Am. o, 13. cf. Thren. 3, 23. Micb. 2, 3 ) [*]( 1 afflict∗∗tione A adflictionem P 2 humana similitudine P conteritus V eonteratur v 4 tibi M,La.r. non—cica s. u. L 6 et] in add. c 7 mirajiq.o (o s. q) F 9 obduxerunt P.Va.e. 12 alt. et; ac v cum Vulg. 13 fietum] lactum V 14 sint guttae La.c. habandantia VP 16 magnitudinem La.c. 17 propheta M 19 in diuersorio MAVP,La.c. 21 solitudinem V 23 est inquit P 25 euuangeiio La.c. (passim) 26 intelleget Ap.c. )

118
intellegit, sedebit et tacebit, quoniam tempus pessimum e s t.

[*]( 9,2b.3 )Quia omnes adulteri sunt, coetus praeuaricatorum, et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non ueritatis; confortati sunt in terra, quia de malo in malum egressi sunt et me non cognouerunt, dicit dominus. De malo in malum transeunt peccatores, quando idolum mutant idolo et de peccatis ad peccata transcendunt uel certe de obsidionis malo transeunt ad captiuitatem.

et de sanctis quidem dicitur: ibunt de uirtute in uirtutem, de peccatoribus uero: de malo in malum egressi sunt. causaque omnium miseriarum, quod non cognouerint dominum coetusque sit praeuaricantium et armantium linguam suam instar extenti arcus in blasphemiam: confortatique sunt in terra, ut mereantur audire: terra es et in terram ibis.

[*]( 9, 4—6 ) Unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantatione supplantat et omnis amicus fraudulenter incedit et uir fratrem suum deridebit et ueritatem non loquentur; didicit enim lingua eorum loqui mendacium — siue docuerunt enim linguam suam loqui mendacium —. ut inique agerent, laborauerunt — siue inique egerunt et non inter- [*]( 10 Ps. 88, 8 11* Hier. 9, 3 15 Hier. 9. 3 *Geu. 3. 19 21. 24 *Hier. 9, 5 ) [*]( .4 et om. P 6 in] ad Vulg. 7 in] ad MAP 8 mutanti dolo P de om. M 9 de om., ab s. M. M 10 captiuitate P 12 miseroram M quia v 13 cognorunt P cognouernnt v 16 est La.c. terra La.c. 18 abeat P 19 frater] eius add. V supplantatione Ap.c.m3 supplantatis Ap.c.m2 aupplantans Vulg. sapplantat Ap.c m3 supplantabit Ap.c.m2,v cum Vulg. 20 incedet V,Ap.c.,v cum Vulg. 21 loquitur La.c. dicit V,Ma.c. docuerunt v linguam v eorum] suam v 22 loqui om. P -mendatium (da s. u.) P docuerunt—suam] didicit lingua eorum (scil. μεμάϑηϰεν ή γλω̃σσα αὐτω̃ν) LXX docuerunt] didicit c lingua v 23 suam] eorom v iniqua VP 24 iniqua P )

119
miserunt, ut conuerterentur —. habitatio tua in medio doli; in dolo — siue usura super usuram et dolus in dolo: — rennuerunt — siue noluerunt — scire me, dicit dominus.

Hoc loco utendum est in tempore persecutionis et angustiae, quando aut rara aut nulla fides. quando nec fratri nec proximo credendum est et inimici eius domestici eius, quando iuxta euangelium tradet pater filium et filius patrem et diuiduntur duo in tres et tres in duo. quodque infert: docuerunt linguam suam loqui mendacium siue didicit lingua eorum loqui mendacium, ostendit consuetudinem mentiendi quodammodo in naturam uerti studioseque eos agere. ut agant iniqua. quodque sequitur: habitatio tua in medio doli.

in dolo, proprie ad prophetam sermo dirigitur, quod habitet in medio populi mentientis — siue, ut LXX transtulerunt: usura super usuram et dolus super dolum — et quod cotidie augeant scelera et nequaquam eos prioris facti paeniteat, sed nonis praeterita cumulent, haec facientes omni agant studio, ut nesciant dominum, qui haec non facienda praecepit.