In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 8, 18 )Dolor meus super dolorem. in me cor meum maerens. Pro quo, ut supra diximus, LXX superiori sententiae, quae dicta sunt, copularunt, ut ponerent: et mordebunt uos, ait dominus, insanabiliter cum dolore cordis uestri deficientis. in Hebraico autem non tam \'dolor\' est. qui Graece dicitur ὀδύνη, quam μειδίαμα, quod nos interpretari possumus \'rictum\' oris dolore contracti et habentem risus [*]( 2 *Hier. 8, 17 4 *Hier. 8, 18 5 cf. Hier. 8. 16 6 cf. Gen. 47, 19 etc. 8. 9. 11 *Hier. 8, 17 12 Hier. 8. 17 13 cf. Apoc. 12. 9. 20, 2 14 cf. Esai. 27. 1 19 *Hier. 8, 17. 18 ) [*]( 1 ecce] ac̄ Pa.c. 2 peasimus La.c. 4 insanabiliter—deficientis om. Vulg. 5 deficientes La.c. deficietia cet. c ἀπορουμένης LXX (cf. lin. 21) sant Ma.c.,v 6 omnem terram V 7 redigerunt La.c.Mp.c. redierant P 8 sine om., & add. s. H. M 9 aliqua Pa.c. 10 saphonim La.c. sapponim Aa.c. aapphonin M saphpbonim c uoluerint V 13 (=15) adaersus MAVPv 14 colobrum MAa.c. tortuorsum V contemserint (sic semper fere Lp.c. uel primitus) scripsi contempserint codd. 15 eloquia MV,LAa.c. eloquium P 18 merens VP,Aa.c.m2 19 copolarunt L ponent Lp.r. et om. Y 21 deficietis MAVPv aum A dolor est] dolorem P 22 odιΝΗ V odyNh P μειδίαμα Erasmus v MHdιaMa LMVP MHdiaλλλ (medialla e. u.) A 23 dolorem P et s. u. L ) [*]( 8* )

116
similitudinem. ὲμϕατιϰω̃ς autem haec ex persona dei legenda sunt plangentis euersionem Hierusalem et eius miserias non ferentis.

[*]( 8, 19a )Ecce uox clamoris filiae populi mei de terra longinqua! Fletum describit et ululatum urbis Hierusalem ingressis hostibus.

[*]( 8, 19 b )Numquid dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea? Siue dominus ipse est rex aut certe dominus ad patrem, rex refertur ad filium iuxta illud, quod sub nomine Salomonis scribitur: deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis. ut autem uox clamoris sit in Hierusalem et clamor ipse ueniat de terra longinqua, causa manifesta est, quod dominus non sit in ea et rex illius recesserit ab illa.

[*]( 8, 19c )Quare ergo me ad iracundiam concitauerunt in sculptilibus suis et in uanitatibus alienis? \'Recessit autem\', inquit, ab eis dominus, quia me, qui dominus et rex eorum eram, idolorum cultu ad iracundiam prouocarunt\'.

[*]( 8, 20 )Transiit messis, finita est aestas; et nos saluati non sumus. Rursum populus loquitur, qui in Hierusalem diuturna obsidione conclusus est, quod mutata sint tempora et anni circulus euolutus sit et omnis eorum spes irrita fuerit atque transierit.

[*]( 8, 21)stupor contritione filiae populi mei contritus sum et contristatus, stupor obtinuit me. Respondet [*]( 10 Ps. 71, 1 (2) )[*]( 1 eƆ-CΦarιΚѠC V -KѠaC P (emphaticos s. u. A) haec om. L ex om. P diligaenda P 2 plangentes La.c. 7 in om. v 9 adfertur P 10 salamonis L 11 nt] cur v 13 lonquinqaa M 14 recessit La.c. 15 (= 18) iracundia La.c. 16 sculptillibus La.c. 17 autem om. M dominus om. P quia me qui postea add. P qui] quia Va.r. 18 eoram] illorom v prouocaaerunt V,La.c.,v 19 transit P, Vax. 21 quia.., 22 omis (is s. u. m2) A 24 contritionem P filiae s. u. L 25 contristatur V respondet scripsi respondit codd. v (if. p. 58, 9. 92, 7. 91, 14) )

117
deus, quod in adflictione Hierusalem ipse uideatur adflictus, et in humanam similitudinem stupore conteritur.

[*]( 8, 22 )Numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei? Non solum in praesenti loco, sed et multis aliis testimoniis scripturarum inuenimus resinam Galaad pro paenitentia poni atque medicamine mirarique nunc deum, quare uulnera Hierusalem nequaquam curata sint et necdum cicatrices obduxerint cutem eo, quod non sint prophetae nec sacerdotes, quorum debeant curari medicamine.