In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Si uoluero annotare per siugula, quae in Septuaginta editione praetermissa sunt, longum fiet. \'qui tendunt,\' ait, \'insidias et aliorum nuditate laetantur, ideo magnificati sunt et ditati.\' quia superiora fecerunt, incrassati sunt et inpinguati iuxta illud, quod scriptum est: incrassatus est et inpinguatus et recalcitrauit dilectus. et praeterierunt sermones meos. quia diuitiarum conscientia illud dixerunt de euangelio: anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare!
praeterierunt autem in malum sui cunctosque homines despicientes non posuerunt dei indicium ante oculos suos. pupillum et pauperes contemserunt. pro quo Septuaginta dixerunt \'uiduas\', quod in Hebraico non habetur; \'hebionim\' quippe proprie \'pauperes\', non \'uiduas\' sonat. quod autem sequitur: numquid super his non uisitabo? dicit dominus. aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? iam sunra dissertum est.
[*]( 5. 30. 31 )Stupor et mirabilia facta sunt in terra: prophetae prophetabant mendacium - siue iniqua — et sacerdotes adplandebant manibus suis et populus meus dilexit talia! quid igitur facietis in nouissimo — siue post haec —? Supra dixerat: ibo ad optimates et loquar eis; forsitan ipsi [*](4 Hier. 5, 27 5 Hier. 5, 28 7 *Deut. 32, 15 8 Hier. 5, 23 9 Lnc. 12, 19 14 *Hier. 5. 28 16 Hier. 5, 29 18 cf. p. 69, 17 sqq. 20. 23 *Hier. 5. 31 23 -Hier. 5, 5 ) [*]( 2 nlciacitnr La.c. nolaero Pa.c. 3 sint M.Aa.c. 4 ait] aut V nuditatem La.r. 5 magnifij P 6 et om. M.Aa.c.m2 inpinguati| sunt add. V 7 est Post inpmguatos tr. v recalcitauit (t pr. s. u.) L 9 eaaangelio La..r. 10 plurimos] multos v 11 bibe] & add. P 12 dispicientes M, La.c. 13 pauperem V contempserunt La.r., cet. 15 hebionem M ebionim e 18 ulciscitur Pa.c. diseruimus (ex iesertt) M dissertum P est om. MP,LAa c. 20 prophetabunt P,Va.c. Upr. et om. P plaudebant La.c. 22 igitnr] ergo c 22 facietis] fiet Vulg. 23 nouissimo] eius add. Vulg. 24 forsitam M )