In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

non dixit \'iniquos\' et \'peccatores\', ut noua uult heresis, sed impios . impietas aperte negat deum; iniquitas atque peccatum, si confiteatur errorem, facile ad misericordiam flectit deum. quodque nos diximus: insidiantes quasi aucupes et in LXX non habetur, Aquila et Symmachus transtulerunt uerbum \'iasir\' quasi rete aucupis, quod etiam, qui bonus inter eos uidetur et rectus, instar aucupis tendat insidias, dum inuicem se uenantur ad mortem et aliorum damnis atque dispendiis suas conplent domos, ut impleatur philosophorum illa sententia: omnis diues aut iniquus aut heres iniqui.

atque utinam ab his tantum fiant, qui uidentur foris esse et quos dominus iudicat, et non in nostris conuenticulis impleantur, quos possidet radix omnium malorum auaritia, ita ut uenientium ad nos non ora contemplemur. sed manus!

[*]( 3,27b-29 )Ideo magnificati sunt et ditati. incrassati sunt et inpinguatiet praeterierunt sermones meos pessime. causam non iudicauerunt, causam — siue indicium — pupilli non direxerunt --et indicium pauperum — siue iudicium - non iudicauerunt. numquid super his non uisitabo? [*]( 8 Hier. 5, 26 9 *Hier. 5, 26 10 *Hier. 5, 26 14 cf. Hier. Epist. 120,1. Tract. in Psalm. I p. 86, 18 Morin. Plat. Leg. V 12 p. 743 C. Menand. fr. 294 Kock. Monost. 52 Mein. (cf. Otto, Sprichworter p. 119) 17 cf. I Tim. 6, 10 (cf. Otto, SprichwOrter p. 51) 22. 23 *Hier. 5, 2S ) [*]( 2 plena P,La.c.Mp.c. utj car v 3 uenirent] & add. P 5 at et Va.c. 7 ad om. P 8 quoque MAa.c.9 simmachus V uerbum om. v 10 iarir V reete V aucupes MP 11 acupis M tendit Mp.c. 13 domus AV,Ma.c. phvlosoforum P 15 uident P 17 ita om. M 18 hora MV contemplamur P 19 magnificate P ingrassati P (passim) 21 pr. causamj uiduae add. (s. «. m2) A cum rulg. iudicaueruntl & add. P alt. causam-iudicanerant in mg. L 22 siuei sibi Aa.c. populi P dixerunt MAP 23 et L.Ap.e., om. cet. v )

78
dicit dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea?