In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
tauta autem caedes erit, ut in loco prius religionis sepulchra sint innumerabilia et, quos sepelire non potuerint, lacerentur ab auibus et a bestiis deuorentur nullusque sit, qui abigat similia metuens et humandi uictus officiis. manifesta transcurrimus, ut, sicubi locus fuerit, in obscuris moremur. ipsius enim libri magnitudo fastidium potest facere legentibus: quanto magis, si a nobis latius disseratur!
[*]( 7, 34 )Et quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis Hierusalem uocem gaudii et uocem laetitiae et uocem sponsi et uocem sponsae; in desolationem enim erit terra. Cum locus idololatriae uersus fuerit in sepulchra, ut. ubi deum offenderant, ibi eorum inhumata iaceant cadauera, de urbe quondam Hierusalem et de ceteris urbibus. quae sub illius dicione erant, auferetur omnis laetitia et maerore gemituque et desolatione omnia complebuntur.
[*]( 8. 1—3 )In tempore illo, ait dominus, eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum, qui habitauerunt in Hierusalem, de sepulchris suis. et expandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli, quae ditxeru ut et quibus seruierunt et post quae ambulauerunt et quae quaesierunt et adorauerunt, non colligentur et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt. et eligent magis mortem quam uitam omnes, qui residui fuerint de cognatione hac pessima in uniuersis locis, quae derelicta sunt,[*]( 1 locoj ubi add. s. u. m2 A 2 religionisj demona erat ibi s. ṇι̣ṣ m2 A sepnlcra AP quod P 3 deuorarentur P,MAa.r. 4 babi gat P me*tu*ens (tu in ras.) M 5 manifeste P 7 legentis P quanto-disseratur om. V si* A 8 orbibus Max. 9 et om. r 10 pro et eras. A, om. Vulg. 11 terre P idolatriae AVP 12 offen- Gerat Pa.c. 13 quidem P 14 auferitur La.c. 16 illo tempore Vulg. eiėcient L 17 reges Ma.c. et add., sed eras. V 17 regum Vulg. 19 in om. MPv eum Vulg. 20 alt. et] ad add. r malitiam Pa.c. 23 sepellientar Ma.r. sterquilinum L; sed cf. p. 108, 13 etc. 24 faciae La.c. et s. u. L 25 omnis La.c. )