In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 7,16 )Tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumus pro eis laudem et orationem — siue nec roges, ut misericordiam consequantur,— et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Ne uideatur rogans propheta non inpetrare, quod postulat, praecipit deus. ne pro populo peccatore et nullam agente paenitentiam deprecetur. quod autem dicit: et non resistas mihi, illud ostendit. quod sanctorum preces irae dei possint resistere.