In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et quomodo proiecit dominus semen Ephraim, id est decem tribus. quae uocabantur Israhel et habebant principes, propter Hieroboam, filium Nabat de tribu Ephraim, quae eadem appellabatur tribus Ioseph, sic etiam Hierusalem et tribum Iuda cum Beniamin se abiecturum esse testatur. abiecit igitur Silo, abiecturus et templum; abiecit decem tribus, abiecturus et duas. quidquid illi populo dicitur, intellegamus et nobis, si similia fecerimus.